Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum,

recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L.

Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum

336
esse.

ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos.

haec qui nuntiarent A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse.

subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse;

Aetolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.