The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus,

C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut novae coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.

eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.

victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.

vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.

inde consularia comitia magna contentione habita. M. Aemilius Lepidus petebat adversa omnium fama, quod provinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset.

petebant cum eo M. Fulvius Nobilior Cn. Manlius Vulso M. Valerius Messalla. Fulvius consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn. Manlium Lepido deiecto — nam Messalla iacuit — collegam dixit.

praetores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor — Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat — , M. Sempronius Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius Hypsaeus L. Baebius Dives.