The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

dum haec Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus,

M’. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus.

praelata eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;

tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit.

Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, ripa Tiberis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.

milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse,

ceteros paventis intra vallum compulsos aegre castra defendisse et modum fugientium magnis itineribus agrum pacatum reductos.

haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L.

Aurunculeius senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet, quae eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius crearet ad eos colonos deducendos.

creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus

335
L. Valerius C. F. Tappo.