Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria,

quae vos dominos orbis terrarum fecit? positis iam adversus omnes mortales certaminibus secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.”

iam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur.

respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: “Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt;

animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae

333
res extulerunt nec adversae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem.

postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam acie. videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:

Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint; milia deinde talentum per duodecim annos.