Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Xenoni tradita custodia

332
urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.

sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.

reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit.

Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem viae potuit, venit.

sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi.

paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius,

venerunt. prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, P.

Scipionem et per eum consulem adierunt; praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, “non tam, quid ipsi dicamus, habentes venimus” inquit Zeuxis, “quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus.

maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria,

quae vos dominos orbis terrarum fecit? positis iam adversus omnes mortales certaminibus secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.”

iam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur.