Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.

in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant,

pertinacius pro vallo pugnarunt. retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.

ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia; mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti.

Romanorum aliquot vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et viginti equites et de Eumenis exercitu quinque et viginti.

et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna praeda in sua reverterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.

legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt.

Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit.