Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;

quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.

ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.

ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit. auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.

ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt;

pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt. totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui

330
inter equitem et quos appellant phalangitas erant,

usque ad mediam aciem terror pervenit. ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum — sarisas Macedones vocant — intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.

ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.

iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere.

namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;

nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.