The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur. haec media acies fuit,

in fronte in decem partes divisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat.

hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat.

ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati.

ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorum — cataphractos ipsi appellant — adiunxit. addita his ala mille ferme equitum;

agema eam vocabant; Medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites.

continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte,

paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant.

extremum cornu claudebant quattuor

328
milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.

ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum — ab Ariarathe missi erant regi — ;

inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti.

ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli, quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent.

inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum:

Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.