Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere;

quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus

326
nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.

consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret?

instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in aestatem bellum.

nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum,

qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant,

si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est.

nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant.