Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim — sic enim imperatum erat — P. Scipionis temptare animum est conatus.

omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset.

ad ea Scipio: “quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras,

minus miror, cum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum,

ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis; concesso vero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est?

ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit.

pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio

324
desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo.

quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.”

nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.

consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.