Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam videbantur,

parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta esset,

omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia,

sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim — sic enim imperatum erat — P. Scipionis temptare animum est conatus.

omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset.

ad ea Scipio: “quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras,