Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.

per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse.

id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.

paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae,

relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis velut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traiecere.

ea vero res Romanis auxit animos, sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant.

stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant.

idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.