The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante visas quasdam moveri tamquam ad profectionem naves.

re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent;

tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naves. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves est.

vix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus divisis Aemilius cum praetoria nave primus e portu in altum evectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset,

Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad ut et sine trepidatione conscenderent et,

ut quaeque parata esset, exiret navis. ita et explicuere ordinem primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, velut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.

et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.

quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, naves — et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe — , aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.

318

iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naves pugnabant,

ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximae formae naves tres hexeres habebat, duas hepteres. robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum;

maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id maximum momentum ad victoriam fuit.

nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant,

et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.

plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.