The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et vinum maxime dividendum in naves,

cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante visas quasdam moveri tamquam ad profectionem naves.

re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent;

tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naves. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves est.

vix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus divisis Aemilius cum praetoria nave primus e portu in altum evectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset,

Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad ut et sine trepidatione conscenderent et,

ut quaeque parata esset, exiret navis. ita et explicuere ordinem primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, velut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.

et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.

quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, naves — et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe — , aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.

318