The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum.

circumvecti ab urbe ad aversa insulae — obiecta aquiloni ad Chium et Erythras sunt — cum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti vim magnam Chium ex Italia venisse, vinum portantes naves tempestatibus retentas esse;

simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia vasorum vini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente avertit, aut volentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus.

cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus institit sequi;

apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt. et celeritate superabant levioribus et ad id fabrefactis navigiis, et propiores terrae erant;

itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves,

ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum habet, a mari exesae rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum,

quam quae in statione sunt naves, promineant. circa ea appropinquare non ausae naves, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere.

tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum

316
postero die accessere, et in portu, qui ab tergo urbis est — Geraesticum ipsi appellant — , navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.