Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.

Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.

magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum;

et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;

Pamphilidam cum quattuor navibus

313
tectis ad classem, quae circa Patara erat, miserunt.

Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat:

venire eos ad omnia regna tollenda, ut usquam orbis terrarum nisi Romanum imperium esset;

Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium pervasurum;

ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset.

his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit:

regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse;