Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti.

Siciliae Sardiniaeque

291
binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.

priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.

Romae Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati;

Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.

ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet,

data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.

decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.

P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.

per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit.