Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.

praetervecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, navibus a maritima vi tutum;

sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt.

adversus quos Livius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuvenes misit.

hi, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen;

postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Livium, ne et auxiliares circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset.

ita non milites sed etiam navalis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit.

quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt.

inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt,

Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.