Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse

305
ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset,

turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit.

Miletum et ceteram oram sociorum praetervecti in Bargylietico sinu escensionem ad fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt.

missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit.

erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos;

eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent.

Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.

profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent,