Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus

303
sit. ita adempturum se usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.

nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesivit, quid tandem? ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri?

sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum?

quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione ipsos magis adligatos impeditosque,

ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant.

Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse,

quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda.

in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit,

curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.

haec maxime movit sententia; placuit tamen Regillum classe tota evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.

C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia iis communicare consilia.

civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.

Rhodum ut ventum est, simul et, ad quam rem missus

304
esset, is exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.

primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se vento fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent

sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.