Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates occurrit;

qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naves sunt.

Aegaeo mari traiecit Chium. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.

Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit. ibi C. Livius — is enim est primus rogatus sententiam — neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset,

facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas,

atque eas in faucibus portus supprimere;

et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus

303
sit. ita adempturum se usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.

nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesivit, quid tandem? ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri?

sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum?

quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione ipsos magis adligatos impeditosque,

ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant.

Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse,