Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

unde venerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naves vacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt.

eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent.

contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere. postquam nemo adversus ibat, classe divisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in milites exposuit.

in eos iam ingentem praedam late depopulato agro agentis Andronicus

302
Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naves redegit.

postero die insidiis medio ferme viae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset,

redierunt ad naves; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde venerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit.

infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.