Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent,

extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.

itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret —

neque enim dubium erat — in eventu eius urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.

primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt.

revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese.