Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo,

misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum,

re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.

itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.

Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos,

simul orantes, ut

253
remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.

eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis,

Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.

similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt.

qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant,

quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent,