Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet.

de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.

nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia

cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae in statione habebis,

252

ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;

inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici.

in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent sententiam, quae tibi optima visa fuerit.”

haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit.