Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem — qui quid tandem erat vobiscum comparatus? — geretis bellum.

quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum vinculum est; altera,

auctores vos Aetoli. vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas.

ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat. cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.

quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.

Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet.