Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos,

alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.

cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit.

“si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam.

ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse.

nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur,

simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint?

quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos.