Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia

249
et primos impetus Romanorum excepturos;

sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret.

hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia,

quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.

huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.

in Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum,

re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset.

obviam effusis undique Boeotiae principibus Thebas venit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus,

qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat;

decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege adversus Romanos factum est.