Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet.

iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda.

devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.

ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare;

Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse;

se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.

verum enimvero illud multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit.