Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.

confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim orare, ut opem ferret ac servaret.

et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “ fefellit” inquit “te,

M’. Acili, quid agatur, an, cum satis

277
pervideas, nihil id magnopere ad summam rem censes?”

erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit, “quid rei sit?” Quinctius “ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere,

cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere?

atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.”