Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.”

adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est.

is rursus ad partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum,

exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes “fortuna” inquit “vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.

evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.

mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.”

ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.