Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant;

itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi.

ad eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites — sic enim pacti erant — per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.

erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.

dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses —

et iam prope excidium erat — oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.