The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.

id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M’. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.

Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.

quidam Achaeorum et initio se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris;

auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si utilem” inquit, “possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut vos habere sinerent;

ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos,

Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,

simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.”

adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.