Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse,

oppugnari coepta est. duae civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant.

Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset;

Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum,

trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse.

auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.

dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit;

et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.

Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;

Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.

Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.

Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea

275
per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.