Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adeoque in apparatum curamque eius belli intenta fuit,

ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent.

in comparanda impigre classe C. praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.

nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, rei eis colonis non esse.

Ostia et Fregenae et Castrum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de certarunt.

consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;

et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.

fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur;

amicitiam renuntiatam cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;

Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem,

per occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.

omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais

ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in profecti sunt.

sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege, Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum;

ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. nihil eius

gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum;

Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset.

item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium * milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti;

id ut ab se munus Romani acciperent,

petere sese, et classem suorum suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos;