Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit,

atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,

Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent.

sed praeteritorum, quae magis reprehendi corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum;

Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse.

ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.

M’. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent,

audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant,

ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit;

ut ad Coracem ventum est — mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum — , ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;