The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia imperii indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.

ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur — quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?

— et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum.

duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit.

inde

273
Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso.

quod nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit,

atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,

Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent.

sed praeteritorum, quae magis reprehendi corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum;

Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse.

ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.