The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur.

nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet,

268
exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebat, quidam aggeribus inicerent, ferebant.

fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant.

hoc primis diebus, dum integrae vires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius.

etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente.

per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est.

cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium

media receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad tertiam horam quietos in castris tenuit;

inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam horam.

fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam horam armati in muris apparebant.