The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit.

consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset.

et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam quam ipsa victoria laudabilior.

inde consul M. Catonem, per quem quae gesta essent senatus populusque Romanus dubio auctore sciret, Romam misit.

is a Creusa — Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractum — Patras Achaiae petit; a Patris Corcyram usque Aetoliae atque Acarnaniae littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit.

quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit.

is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti, quae gesta essent.

duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem, quae in — senatu, de rebus in Aetolia gestis exposuerunt.

supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei videretur,

sacrificaret. — eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus;

argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.