Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.

id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit,

tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.

quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio

248
Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti:

A. Cornelio milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque.

L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. proconsule accepturus esset, decretum est, ut militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia Romanorum esset.

idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum.

M. Aemilius Lepidus ab L. cui successurus esset, simul exercitumque accipere iussus;

L. si ita pro praetore in retinere et ita ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. longis custodiret.

eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum in Graeciam curaret.

idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.

C. praetor, cui classis triginta paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio accipere.

, quae in erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios libertinos legeret.