Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus.

hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant.

extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus.

haec una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint.

ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.

haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam,

qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,

satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus — tot enim convenerant — partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est,

partim Hypatam mittit, et Heracleam dubius consulem

261
et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.

consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt.

Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;

nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis;

itaque nuntium ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent.

hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant,

pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut in fugam Romanos persequerentur.

utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta — haec nomina cacuminibus sunt — occupavere.