Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit.

sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.

erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria.

inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam

258
oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet.

quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse.

postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.