The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

per eosdem dies legati regis Medionem venerunt; quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur,

et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque accepta,

ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur.

in legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis, qui regem admovere copias iuberent, ipsi terebant tempus.

itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus;

et aliis sua voluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem convenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt.

Thyrreum

257
a Medione profectus est Mnasilocho eodem et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit;

dato enim perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt.

et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat,

accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M’. Acilium consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse.

hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum iam ad navigandum faciebat, rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.