Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit.

alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.

his ita in senatu, incerto ad id, quae cuiusque provincia foret, decretis, demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit.

certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.

id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit,

tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.

quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio

248
Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: