Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.

censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus.

Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CXLIII DCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbis inundavit;

circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt. et porta Coelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de caelo tactus;

et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas esse.

horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.

iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit.

eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri.