The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est traiectus.

ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent,

cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,

repente Menippus passim adgressus † eos cecidit, ad vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus.

ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.

Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione

243
et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portae sibi aperirentur.

qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci causa loci communiebant.

Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt;

pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem.

cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.

244

Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit, idemque Aetolos subegit. P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem matris deum, quam ipse in Palatium intulerat vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit; idemque Boios Gallos victos in deditionem accepit et de iis triumphavit. praeterea navalia certamina prospera adversus praefectos Antiochi regis referuntur.

P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres,