Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secunda missa est legio, et recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset.

et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus Gallorum corpora; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.

quod animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.

haec procella equestris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum,

non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur.

consul obtestabatur milites, ut paulum adniterentur; victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantis viderent, instarent; si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos.