Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur.

consul obtestabatur milites, ut paulum adniterentur; victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantis viderent, instarent; si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos.

inferre vexillarios iussit signa. omnes conisi tandem averterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.

quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.

nec Romanis incruenta victoria fuit; supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.

eodem fere tempore duorum consulum litterae

200
allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis:

comitia suae sortis esse; ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset.

si ita videretur patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret;

si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum, quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interregnum iniri, quam ab se in eo statu relinqui provinciam.

senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem,

qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.

missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.

de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit,