Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo minus vos decipi debetis, sed expertae spectataeque Romanorum fidei credere.

nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris eritis.”

nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventis aequis auribus accipi.

nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos, quos populus Romanus censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent.

auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.

erat enim procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.

et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.

242

Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientis, si possent, exciperent,