Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

priores socios atque amicos, laedatur: non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod

240
medios deceat amicos, optent; bello se non interponant.

idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.

provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii,

ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam ipsumque et exercitum sua opera servatos.

quo enim illum imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.

ad ea Quinctius, coram quibus magis, quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse:

Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere:

itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse.